- LIGULA vel LINGULA
- LIGULA, vel LINGULAan a ligando, an a lingua? definit Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 120. cuius Epigraphe, Ligula argenten.Quamvis me ligulam dicant Equitesque Patresque:Dicor ab indoctis lingula Grammaticis.ubi gladiolum in speciem lingua, s. spathulam, vox notat. Mensurae genus est, apud eund. l. 8. Epigr. 33. cuius Epigraphe ad Paulum de Phiala.Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere possis?Mittere cum possis vel cochleare mihi?Unde et cochlearis loco Vett. nonnumquam fuisse discas, vide quoque eund. l. 8. Epigr. 59. cuius Epigraphe in luscum furem v. 7. quartam partem cyathi continuisse, indigitat idem l. eod. Epigr. 71. cuius Epigraphe in Postumianum v. 9. drachmas tres scruplum unum habet Georg. de Sepib. Descr. Musei Kirch. p. 42. In strigili Aliptarum, Appuleius Floridis, ligulam appellat partem eius incurvam supeîrorem, per cuius tubulationem sudor dilabebatur; quod, ligulae non absimilis, oblonga, fornicata et contracta esset, ut videre est e typo strigilis argenteae, quem Laur. Pignor. Comm. de Servis exhibet. p. 46. Alias fibulam s. vin culum notat, quo vestes connexae tenentur. De calceis idem l. 2. Epigr. 29. cuius Epigraphe in Rufum v. 7.Non extrema sedet lunatâ lingula planta:ubi vinculum s. sibula est argentea s. aurea, in calceis a nobilioribus gestari solita, Schrevelio ad l. Vide supra Corrigia. De braccis, nota vulgo Ligula Ligatura, Gall. noiier l'esguillette, quo modo dicitur Salmas. Nodus Veneris, s. desixio, et κατάδεσμος. Quicumque enim in aliqua actu, quocumque genere artis magicae, prohibetur facere aliquid, aut a naturali functione impeditur, defixus et ligatus dicebatur, quamvis id fieret simplicium herbarum aut verborum potestate, etiam nullo adhibito nodo aut ligaturâ. Quod proin verbum in hac ipsa re usurpavit Apuleius Ψευδώνυμος in Herbario suo, ubi de herba Leontopodio: Si quis devotus defixusque fuerit in suis nuptiis, sic eum resolvas. Tibull. Nodum Magicum vocat. l. 1. Eleg. 9. v. 5.Ipsa Venus magico religatum brachia nodoPerdocuit multis non sine verberibus.Tertullian devinctiones Magicas, in l. de Spect. Vis homicidium ferro, veneno devinctionibus magicis fieri: quae eadem sunt. Sed et Devotos dixêre, qui in nuptiis suis prohibentur virile officium facere Idem l. 1. Eleg. 6. v. 4.——— Admonuit Domina, deseruitque Venus.Tunc me discedens devotum femina dixit.Idem Ibid. Eleg. 9. v. 17.Num te carminibus, num te pollentibus herbisDevovit tacito tempore noctis anus.Ubi devovere, est desigere ac ligare; cui contrarium, solvere. Idem ibid. Eleg. 2. v. 59.—— Nempe haec endem so dixit amoresCantibus aut herbis solvere posse meos.Cantus enim et herbas praecipue nominant poetae, hac in re etc. Vide Salmas. ad Solm. p. 1088. et 1089. uti de vestibus in ligulas incisis supra Culellata.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.